Paragraph: / .
01

II. EPISTOLA AD MILITES COROTICI

LIBER SECUNDUS: <EPISTOLA AD MILITES COROTICI>.

Patricius peccator indoctus scilicet Hiberione constitutus episcopum me esse fateor. Certissime reor a Deo accepi id quod sum. Inter barbaras itaque gentes habito proselitus et profuga ob amorem Dei; testis est ille si ita est. Non quod optabam tam dure et tam aspere aliquid ex ore meo effundere; sed cogor zelo Dei, et ueritas Christi excitauit, pro dilectione proximorum atque filiorum, pro quibus tradidi patriam et parentes et animam meam usque ad mortem. Si dignus sum, uiuo Deo meo docere gentes etsi contempnor aliquibus.
Manu mea scripsi atque condidi uerba ista danda et tradenda, militibus mittenda Corotici, non dico ciuibus meis neque ciuibus sanctorum Romanorum sed ciuibus daemoniorum, ob mala opera ipsorum. Ritu hostili in morte uiuunt, socii Scottorum atque Pictorumapostatarumque†. Sanguilentos sanguinare de sanguine innocentium Christianorum, quos ego in numero Deo genui atque in Christo confirmaui!
Postera die qua crismati neophyti in ueste candidaflagrabat in fronte ipsorum dum crudeliter trucidati atque mactati gladio supradictismisi epistolam cum sancto presbytero quem ego ex infantia docui, cum clericis, ut nobis aliquid indulgerent de praeda uel de captiuis baptizatis quos ceperunt: cachinnos fecerunt de illis.
Idcirco nescio quid magis lugeam: an qui interfecti uel quos ceperunt uel quos grauiter zabulus inlaqueauit. Perenni poena gehennam pariter cum ipso mancipabunt, quia utique qui facit peccatum seruus est et filius zabuli nuncupatur.
Quapropter resciat omnis homo timens Deum quod a me alieni sunt et a Christo Deo meo, pro quo legationem fungor, patricida, fratricida, lupi rapaces deuorantes plebem Domini ut cibum panis, sicut ait: Iniqui dissipauerunt legem tuam, Domine, quam in supremis temporibus Hiberione optime benigne plantauerat atque instructa erat fauente Deo.
Non usurpo. Partem habeo cum his quos aduocauit et praedestinauit euangelium praedicare in persecutionibus non paruis usque ad extremum terrae, etsi inuidet inimicus per tyrannidem Corotici, qui Deum non ueretur nec sacerdotes ipsius, quos elegit et indulsit illis summam diuinam sublimam potestatem, quos ligarent super terram ligatos esse et in caelis.
Unde ergo quaeso plurimum, sancti et humiles corde, adulari talibus non licet nec cibum nec potum sumere cum ipsis nec elemosinas ipsorum recipi debeat donec crudeliter <per> paenitentiam effusis lacrimis satis Deo faciant et liberent seruos Dei et ancillas Christi baptizatas, pro quibus mortuus est et crucifixus.
Dona iniquorum reprobat Altissimus. Qui offert sacrificium ex substantia pauperum quasi qui uictimat filium in conspectu patris sui. Diuitias, inquit, quas congregauit iniuste euomentur de uentre eius, trahit illum angelus mortis, ira draconum mulcabitur, interficiet illum lingua colubris, comedit autem eum ignis inextinguibilis. Ideoque: Uae qui replent se quae non sunt sua, uel: Quid prodest homini ut totum mundum lucretur et animae suae detrimentum patiatur?
Longum est per singula discutere uel insinuare, per totam legem carpere testimonia de tali cupiditate. Auaritia mortale crimen. Non concupisces rem proximi tui. Non occides. Homicida non potest esse cum Christo. Qui odit fratrem suum homicida adscribitur. Uel: Qui non diligit fratrem suum in morte manet. Quanto magis reus est qui manus suas coinquinauit in sanguine filiorum Dei, quos nuper adquisiuit in ultimis terrae per exhortationem paruitatis nostrae?
Numquid sine Deo uel secundum carnem Hiberione ueni? Quis me compulit? Alligatus sum Spiritu ut non uideam aliquem de cognatione mea. Numquid a me piam misericordiam quod ago erga gentem illam qui me aliquando ceperunt et deuastauerunt seruos et ancillas domus patris mei? Ingenuus fui secundum carnem; decorione patre nascor. Uendidi enim nobilitatem meamnon erubesco neque me paenitetpro utilitate aliorum; denique seruus sum in Christo genti exterae ob gloriam ineffabilem perennis uitae quae est in Christo Iesu Domino nostro.
Et si mei me non cognoscunt, propheta in patria sua honorem non habet. Forte non sumus ex uno ouili neque unum Deum patrem habemus, sicut ait: Qui non est mecum contra me est, et qui non congregat mecum spargit. Non conuenit: Unus destruit, alter aedificat. Non quaero quae mea sunt.
Non mea gratia sed Deus qui dedit hanc sollicitudinem in corde meo ut unus essem de uenatoribus siue piscatoribus quos olim Deus in nouissimis diebus ante praenuntiauit.
Inuidetur mihi. Quid faciam, Domine? Ualde despicior. Ecce oues tuae circa me laniantur atque depraedantur, et supradictis latrunculis, iubente Corotico hostili mente. Longe est a caritate Dei traditor Christianorum in manus Scottorum atque Pictorum. Lupi rapaces deglutierunt gregem Domini, qui utique Hiberione cum summa diligentia optime crescebat, et filii Scottorum et filiae regulorum monachi et uirgines Christi enumerare nequeo. Quam ob rem iniuria iustorum non te placeat; etiam usque ad inferos non placebit.
Quis sanctorum non horreat iocundare uel conuiuium fruere cum talibus? De spoliis defunctorum Christianorum repleuerunt domos suas, de rapinis uiuunt. Nesciunt miseri uenenum letale cibum porrigunt ad amicos et filios suos, sicut Eua non intellexit quod utique mortem tradidit uiro suo. Sic sunt omnes qui male agunt: mortem perennem poenam operantur.
Consuetudo Romanorum Gallorum Christianorum: mittunt uiros sanctos idoneos ad Francos et ceteras gentes cum tot milia solidorum ad redimendos captiuos baptizatos. Tu potius interficis et uendis illos genti exterae ignoranti Deum; quasi in lupanar tradis membra Christi. Qualem spem habes in Deum, uel qui te consentit aut qui te communicat uerbis adulationis? Deus iudicabit. Scriptum est enim: Non solum facientes mala sed etiam consentientes damnandi sunt.
Nescio quid dicam uel quid loquar amplius de defunctis filiorum Dei, quos gladius supra modum dure tetigit. Scriptum est enim: Flete cum flentibus, et iterum: Si dolet unum membrum condoleant omnia membra. Quapropter ecclesia plorat et plangit filios et filias suas quas adhuc gladius nondum interfecit, sed prolongati et exportati in longa terrarum, ubi peccatum manifeste grauiter impudenter abundat, ibi uenundati ingenui homines, Christiani in seruitute redacti sunt, praesertim indignissimorum pessimorum apostatarumque Pictorum.
Idcirco cum tristitia et maerore uociferabo: O speciosissimi atque amantissimi fratres et filii quos in Christo genui enumerare nequeo, quid faciam uobis? Non sum dignus Deo neque hominibus subuenire. Praeualuit iniquitas iniquorum super nos. Quasi extranei facti sumus. Forte non credunt unum baptismum percepimus uel unum Deum patrem habemus. Indignum est illis Hiberionaci sumus. Sicut ait: Nonne unum Deum habetis?Quid dereliquistis unusquisque proximum suum?
Idcirco doleo pro uobis, doleo, carissimi mihi; sed iterum gaudeo intra meipsum: non gratis laboraui uel peregrinatio mea in uacuum non fuit. Et contigit scelus tam horrendum ineffabile, Deo gratias, creduli baptizati, de saeculo recessistis ad paradisum. Cerno uos: migrare coepistis ubi nox non erit neque luctus neque mors amplius, sed exultabitis sicut uituli ex uinculis resoluti et conculcabitis iniquos et erunt cinis sub pedibus uestris.
Uos ergo regnabitis cum apostolis et prophetis atque martyribus. Aeterna regna capietis, sicut ipse testatur inquit: Uenient ab oriente et occidente et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum. Foris canes et uenefici et homicidae, et: Mendacibus periuris pars eorum in stagnum ignis aeterni. Non inmerito ait apostolus: Ubi iustus uix saluus erit, peccator et impius transgressor legis ubi se recognoscet?
Unde enim Coroticus cum suis sceleratissimis, rebellatores Christi, ubi se uidebunt, qui mulierculas baptizatas praemia distribuunt ob miserum regnum temporale, quod utique in momento transeat? Sicut nubes uel fumus, qui utique uento dispergitur, ita peccatores fraudulenti a facie Domini peribunt; iusti autem epulentur in magna constantia cum Christo, iudicabunt nationes et regibus iniquis dominabuntur in saecula saeculorum, Amen.
Testificor coram Deo et angelis suis quod ita erit sicut intimauit imperitiae meae. Non mea uerba sed Dei et apostolorum atque prophetarum quod ego Latinum exposui, qui numquam enim mentiti sunt. Qui crediderit saluus erit, qui uero non crediderit condempnabitur, Deus locutus est.
Quaeso plurimum ut quicumque famulus Dei promptus fuerit ut sit gerulus litterarum harum, ut nequaquam subtrahatur uel abscondatur a nemine, sed magis potius legatur coram cunctis plebibus et praesente ipso Corotico. Quod si Deus inspirat illos ut quandoque Deo resipiscant, ita ut uel sero paeniteant quod tam impie gesserunthomicida erga fratres Dominiet liberent captiuas baptizatas quas ante ceperunt, ita ut mereantur Deo uiuere et sani efficiantur hic et in aeternum! Pax Patri et Filio et Spiritui Sancto, Amen.

Relevant passage in:
Manuscripts
Print editions
Translations