Tirechani collectanea de sancto Patricio

<Tirechani collectanea de sancto Patricio>

Tirechan episcopus haec scripsit ex ore uel libro Ultani episcopi, cuius ipse alumpnus uel discipulus fuit.

1

(1) Inueni quattuor nomina in libro scripta Patricio apud Ultanum episcopum Conchuburnensium: sanctus Magonus, qui est clarus; Succetus, qui est <deus belli; Patricius, qui est> pater ciuium; Cothirthiacus, quia seruiuit quattuor domibus magorum; (2) Et empsit illum unus ex eis, cui nomen erat Miliuc maccu Boin magus, et seruiuit illi septem annis omni seruitute ac duplici labore, et porcarium possuit eum in montanis conuallibus. (3) Deinde autem uissitauit illum anguelus Domini in somniis in cacuminibus montis Scirte iuxta montem Miss. (4) Finita autem angueli sententia "ecce nauis tua parata: surge et ambula", et secessit ab illo in caelum, surrexit et ambulauit, et ut dixit illi anguelus Domini Victor nomine. (5) In septimo decimo aetatis suae anno captus ductus, uenditus est in Hiberniam. In uicesimo secundo anno laboris magis relinquere potuit.(6) septem aliis annis ambulauit et nauigauit in fluctibus et in campistribus locis et in conuallibus montanis per Gallias atque Italiam totam atque in insolis quae sunt in mari Terreno, ut ipse dixit in commemoratione laborum. Erat autem in una ex insolis, quae dicitur Aralanensis, annis triginta mihi testante Ultano episcopo. (7) Omnia autem quae euenierunt inuenietis in plana illius historia scripta. Haec sunt nouissima illius mirabilia in quinto regni anno Loiguiri m<aicc> Neill finita atque feliciter facta.

2

A passione autem Christi colleguntur anni quadringenti triginta tres usque ad mortem Patricii. Duobus autem uel quinque annis regnauit Loiguire post mortem Patricii. Omnis autem regni illius tempus triginta sex, ut putamus.

3

Venit uero Patricius cum Gallis ad insolas Maccu Chor et insola orientali, quae dicitur Insola Patricii, et secum fuit multitudo episcoporum sanctorum et praespiterorum et diaconorum ac exorcistarum, hostiariorum lectorumque nec non filiorum quos ordinauit.

4

Ascendit autem de mari ad campum Breg sole orto cum benedictione Dei, cum uero sole mirae doctrinae, densas tenebras ignorantiae inluminans. Ad Hiberniam ingens lucifer sanctus episcopus oritur, et antifana assiduo erat ei de fine ad finem "in nomine Domini Dei Patris et Filii atque Spiritus Sancti". Iesu Christi benigni hoc autem dicitur in Scotica lingua Ochen.

5

(1) Primo uero uenit ad uallem Sescnani et aedificauit ibi aeclessiam primam et portauit filium Sesceneum nomine episcopum secum et reliquit ibi duo pueros perigrinos.(2) Vespere uero uenit ad hostium Ailbine ad quendam uirum bonum et babtitzauit illum, et inuenit cum illo filium placitum sibi et dedit illi nomen Benignum, (3) quia collegebat pedes Patricii inter manus suas et pectus et noluit dormire apud patrem et matrem, sed fleuit nissi cum Patricio dormiret.(4) Mane autem facto cum surgerent, conpleta benedictione super patrem Benigni Patricius currum conscendit et pedes illius diuerso alter in curru et alter super terram erat, et Benignus puer pedem Patricii tenuit duabus manibus strictis et clamauit: (5) "Sinite me apud Patricium patrem proprium mihi", et dixit Patricius: "babtitzate eum et eleuate eum in currum, quia heres regni mei est". Ipse est Benignus episcopus, successor Patricii in aeclessia Machae.

6

(1) De episcoporum numero quos ordinauit in Hibernia quadringentos quinquaginta. De praespiteris non possimus ordinare, quia babtitzabat cotidie homines et illis litteras legebat ac abgatorias <scribebat>, et de aliis episcopos ac praespiteros faciebat, qui in aetate babtismum acciperunt sobria.

(2)

De episcopis

  • Benignus
  • Bronus
  • Sachellus
  • Cethiacus
  • Carthacus
  • Cartenus
  • Connanus
  • Firtranus
  • Siggeus
  • Aeternus
  • Sencaticus
  • Olcanus
  • Iborus
  • Ordius
  • Nazarius
  • Miserneus
  • Senachus
  • Secundinus
  • Gosach<t>us
  • Camulacus
  • Auxilius
  • Victoricus
  • Bressialus
  • Feccus
  • Menathus

 

(3)

 

  • Cennannus
  • Nazarus
  • Melus
  • Maceleus
  • Mactaleus
  • Culeneus
  • Asacus
  • Bitheus
  • Falertus
  • Sesc<e>neus
  • Muireth<a>chus Temoreris, qui fundauit aeclessiam sanctam Cairce, quam tenuit familia Clónó Auiss
  • Daigreus
  • Iustianus mac Híi
  • Daiméne
  • Olcanus
  • Domnallus et alii quam plurimi

 

(4)

De praespiteris

  • Anicius
  • Brocidius
  • Amirgenus
  • Lommanus
  • Catideus
  • Catus
  • Catanus
  • Broscus
  • Ailbeus
  • Trianus episcopus

 

 

7

(1)

De nominibus Francorum Patricii episcopi tres:

  • Inaepius
  • Bernicius
  • Hernicius subdiaconus
  • Seman
  • Semen
  • Cancen
  • Bernicius diaconus
  • et Ernicius Franci uiri quindecim cum sorore una aut sex uel tribus
  • Cassanus
  • Conlang
  • Erclang
  • Brocanus
  • Roddanus
  • Brigsón et alter Roddanus, qui fundauit aeclessiam Senem nepotum Ailello, quam tenuerunt monachi Patricii Genget et Sannuch

 

(2)

De diaconís

  • Diaconus Iuostus qui babtitzauit Ceranum filium artificis ex libro Patricii diaconus Coimmanus carus Patricio qui fuit in aeclessia magna Aird Licce;
  • Olcanus monachus, qui fuit in cellola magna Muaide praespiter; duo exorcistas scimus apud illum: exorcista Losca in dorso Dairi

 

in regionibus Tuirtri, exorcista alius in campo Liphi.

 

8

(1) De aeclessiis quas fundauit in campo Breg. Primum in Culmine ii. aeclessia Cerne, in qua sepultus est Hercus, qui portauit (?) mortalitatem magnam iii. in cacuminibus Aisse iiii.i Mblaitiniu v.in Collumbus in qua ordinauit Eugenium sanctum episcopum vi. aeclessia filio Laithphi vii.i Mbridam, in qua fuit sanctus Dulcis, frater Carthaci. (2) viii. super Argetbor, in qua <fuit> Kannanus episcopus, quem ordinauit Patricius in primo pasca hiferti uirorum Feicc, qui portauit secum ignem primum benedictum ac ceriales lucernas primas Patricii de manibus portauit domi<ni>,(3) ut accenderet fumum benedictum in oculos ac nares hominum gentilium et regis Loiguiri et magorum illius, quia contra<i>uerunt illi tres magi fratres ex uno uiro nominibus et genere Cruth Loch Lethlanu de genere Runtir, qui fecerunt conflictionem magnam contra Patricium et Benignum.(4) Cassula autem magi inflammata est circa Benignum et in cinerem finita erat. Sanctus quoque filius sanus effectus est firma fide Dei in conspectu regis et hominum et magorum, cassula autem Benigni filii Patricii infixa est circa magum et inflammatus est magus in medio ac consumptus est, et dixit Patricius: "in hac hora consumpta est gentilitas Hiberniae tota". (5) Et eleuauit Patricius manus suas Deo circa magum Lochleth<en>eum et dixit: "Domine mi, iece a me canem qui oblatrat faciem tuam et me; eat in mortem". (6) Et intenderunt omnes magum eleuatum per tenebras nocturnales poene usque ad caelum, sed reuersus cadauer illius congluttinatum grandinibus et niuibus, commixtum scintillis igneis in terram ante faciem omnium cecidit; et est lapis illius in oris australibus orientalibusque <Temro> usque in praesentem diem, et conspexi illum oculis meis.

9

(1) Prima feria uenit ad Taltenam, ubi fit agon regale, ad Coirpriticum filium Neill, qui uoluit eum occidere et flagillauit seruos eius in flumine Séle, ut indicarent Patricium Coirpritico; (2) quapropter appellabat illum Patricius inimicum Dei et dixit ei: "semen tuum seruiet seminibus fratrum et non erit de semine tuo rex in aeternum; et non erunt pisces magni in flumine Séle semper".

10

(1) Deinde autem uenit ad Conallum filium Neill ad domum illius, quam fundauit in loco in quo est hodie Aeclessia Patricii Magna, (2) et suscepit eum cum gaudio magno et babtitzauit illum et firmauit solium eius in aeternum et dixit illi: (3) "semen fratrum tuorum tuo semini seruiet in aeternum. et tu missericordiam debes facere heredibus meis post me in saeculum et filii tui et filiorum tuorum filiis meis credulis legitimum sempiternum".(4) Pensabatque aeclessiam Deo Patricii pedibus eius sexaginta pedum, et dixit Patricius: "si diminuatur aeclessia ista, non erit longum regnum tibi et firmum". .

11

Pasca quoque claussa finita prima feria exiit ad uadum Molae et ibi aeclessiam fundauit, in qua reliquit tres fratres cum una sorore, et haec sunt nomina illorum: Cathaceus, Cathurus, Catneus, et soror illorum Catnea, quae emulgebat lac ab dammulis feris, ut senes mihi indicauerunt.

12

(1) Perrexitque ad ciuitatem Temro ad Logairium filium Neill iterum, quia apud illum foedus pepigit, ut non occideretur in regno illius; sed non potuit credere, dicens:(2) "nam Neel pater meus non siniuit mihi credere, sed ut sepeliar in cacuminibus Temro quasi uiris consistentibus in bello" (quia utuntur gentiles in sepulcris armati prumptis armis) "facie ad faciem usque ad diem erdathe" (apud magos, id est iudicii diem Domini) "ego filius Neill et filius Dúnlinge Immaistin in campo Liphi pro duritate odiui ut est hoc".

13

(1) Porro fundauit aeclessiam i Carric Dagri et alteram aeclessiam i mMruig Thuaithe, et scripsit elimenta Cerpano; et intrauit in domum regiam et non surrexerunt ante se nissi unus tantum, hoc est Hercus sacrilegus,(2) et dixit illi "cur tu solus surrexisti in honorem Dei mei in me?" et dixit ei Hercus: "nescio quid, uideo scintellas igneas de labiis tuis ascendere in labia mea". (3) Sanctus quoque dixit "si babtisma Domini accipies, quod mecum est?" Respondit: "accipiam", et uenierunt ad fontem Loigles in Scotica, nobiscum "Vitulus Ciuitatum". (4) Cumque apperuisset librum atque babtitzasset uirum Hercum, audiuit uiros post tergum suum se inridentes ad inuicem de rei illius consideratione, quia nescierunt quid fecerat; et babtitzauit tot milia hominum in die illa.

14

(1) Ut inter caeteras babtismatis sententias <...> audiuit. Ecce duo namque uiri nobiles confabulabantur post tergum sibi, et dixit alter alteri: "uerum est quod dixisti a circulo anni qui praeteriit, ut ueniisses huc in illis diebus? Dic mihi nomen tuum, quaesso, et patris tui et agri tui et campi tui et ubi est domus tua". (2) Respondit: "Endeus filius Amolngid sum ego, filii Fechrach filii Echach, ab occidentalibus plagis de campo Domnon et de silua Fochloth". (3) Cumque audiisset Patricius nomen siluae Fochlothi, gauissus est ualde et dixit Endeo Amolngid filio: "et ego tecum exibo, si uiuus fuero, quia dixit mihi Dominus exire", (4) et dixit Endeus: "non exibis mecum, ne occidamur ad inuicem". Sanctus quoque dixit: "uerumtamen numquam uiuus ad tuam regionem peruenies et tu, nissi uenero tecum, et uitam aeternam non habebis, quia propter me uenisti huc quasi Ioseph ante filios Israel". (5) Endeus autem dixit Patricio: "tu filio meo babtismum da, quia tener est; ego autem et fratres mei non possimus tibi credere usque dum ad nostram plebem peruenerimus, ne inrideant nos". (6) Conallus autem babtitzatus est, et dedit Patricius benedictionem super illum et tenuit manum illius et dedit Cethiacho episcopo, et nutriuit illum et docuit eum Cethiachus et Mucneus frater Cethiachi episcopi, cuius sunt reliquiae in aeclessia magna Patricii in silua Fochlithi. (7) Propter hoc mandauit Conallo insolam suam Cethiachus, et generis illius est usque in praesentem diem, quia laicus fuit post mortem Cethichi sancti.

15

(1) Venierunt autem filii Amolngid sex ad iudicandum ante faciem Loiguiri, et Endeus contra eos unus et filius eius tener et Patricius ante illos, et inuestigauerunt causam hereditatis illorum, et iudicauit illis Loiguire et Patricius, ut diuiderent inter se hereditatem in septem partes. (2) Et dixit Endeus: "filium meum et partem hereditatis meae ego immolo Deo Patricii et Patricio". Per hoc dicunt alii quia serui sumus Patricii usque in praesentem diem. (3) Foedus pepigerunt per manus Loiguiri filii Neill Patricius et filii Amolngid cum exercitu laicorum <et> episcoporum sanctorum et inierunt iter facere ad montem Egli, (4) et extendit Patricius etiam praetium quindecim animarum hominum, ut in scriptione sua adfirmat, de argento et auro, ut nullus malorum hominum inpederet eos in uia recta transeuntes totam Hiberniam, (5) quia necessitas poscit illos ut peruenirent siluam Fochliti ante caput anni pasca secunda causa filiorum clamantium clamore magno, <quorum> uoces audiuit in utero matrum suarum dicentium "ueni, sancte Patrici, saluos nos facere".

16

(1) Plantauit aeclessiam super Vadum Segi et alteram aeclessiam Cinnena<e> sancta<e> super Vadum Carnoi i mBoind et altera super Coirp raithe et altera super fossam Dallbronig, quam tenuit episcopus filius Cairtin, auunculus Brigtae sanctae. (2) Fundauitque alteram in campo Echredd, alteram in campo Taidcni, quae dicitur Cell Bile (apud familiam Scire est), alteram in campo Echnach, in qua fuit Cassanus praespiter, alteram in Singitibus, alteram in campo Bili iuxta Vadum Capitis Canis, (3) alteram in capite Carmelli in campo Teloch, in qua sancta Brigita pallium cepit sub manibus filii Caille in Huisniuch Midi. (4) Mansit iuxta Petram Coithrigi, sed ocissi sunt circa se alii perigrini a filio Fechach filii Ne<i>ll; cui maledixit dicens: "non erit de stirpe tua rex, sed seruies semini fratrum tuorum". (5) Et alteram aeclessiam in Capite Airt in regionibus Roide, in qua possuit altare lapideum, et alteram hi Cuil Corrae. (6) Et uenit per flumen Ethne in duas Tethbias et ordinauit Melum episcopum, et aeclessiam Bili fundauit et ordinauit Gosactum filium Milcon maccu Booin, quem nutriuit in seruitute septem annorum, (7) et mittens Camulacum Commiensium in campum Cumi et digito illi indicauit locum de cacumine Graneret, id est aeclessiam Raithin. (8) Et uenit in campum Rein et ordinauit Bruscum praespiterum et aeclessiam illi fundauit; qui dixit mirabile post mortem eius altero sancto, qui fuit in insola generis Cotirbi:(9) "bene est tibi dum filium tuum habes; ego autem, tedebit me mors mea, quia solus sum in aeclessia in diserto, in aeclessia relicta ac uacua, et non offerent iuxta me sacerdotes". (10) In noctibus <tribus> somnium factus est: tertio die surrexit sanctus et arripuit anulum et trullam ferrumque et sepulcri fossam fodiuit et portauit ossa Brusci sancti secum ad insolam in qua sunt, et resticuit.

17

(1) Mittens autem Patricius Nieth Brain ad fossam Slecht, barbarum Patricii propinquum, qui dicebat mirabilia in Deo uera.(2) Venitque Patricius ad alueum Sinone ad locum in quo mortuus fuit auriga illius Boidmalus et sepultus ibi in quo dicitur Cail<l> Boidmail usque in hunc diem et immolatum erat Patricio. Finit liber primus in regionibus nepotum Neill peractus. Incipit secundus in regionibus Connacht peractus.

18

(1) Omnia quae scripsi a principio libri huius scitis quia in uestris regionibus gesta sunt nissi de eis pauca quae inueni in utilitatem laboris mei a senioribus multis ac ab illo Ultano episcopo Conchuburnensi, qui nutriuit me, retulit sermo. (2) Cor autem meum cogitat in me de Patricii dilectione, quia uideo dissertores et archiclocos et milites Hiberniae quod odio habent paruchiam Patricii, quia substraxerunt ab eo quod ipsius erat timentque quoniam, si quaereret heres Patricii paruchiam illius, potest pene totam insolam sibi reddere in paruchiam,(3) quia Deus dedit illi i. totam insolam cum hominibus per anguelum Domini ii. et legem Domini docuit illis iii. et babtismo Dei babtitzauit illos iiii. et crucem Christi indicauit v. et resurrectionem eius nuntiauit; (4) sed familiam eius non dilegunt, quia i. non licet iurare contra eum ii. et super eum iii. et de eo iiii. et non lignum licet contra eum mitti, quia ipsius sunt omnes primitiuae aeclessiae Hiberniae, sed <supra>iuratur a se omne quod iuratur. (5) Omnia autem quae scripsi ab initio libri huius semplicia sunt; omne autem quod restat strictius erit.

19

(1) Venit ergo Patricius sanctus per alueum fluminis Sinnae per Vadum Duorum Auium in campum Ai. Audientes autem magi Loiguiri filii Neill omnia quae facta fuerant Caluus et Capitolauium, duo fratres qui nutrierant duas filias Loiguiri Ethne alba <et> Fedelm rufa, (2) timentes ne mores sancti uiri acciperent, indignati sunt ualde tenebrasque nocturnales ac densas inaurinas super totum campum Ai fecerunt. (3) Nescimus cuius potestatis hoc fuit, sed scimus quod nox longua trium dierum tot et noctium erat.(4) Arripuitque sanctus ieiunium tribus diebus et tribus noctibus cum<que> centenis oraculis flectenisque assiduis Deum regem regum rogabat, et discessit omnis grauitudo magica tenebrarum a campo Ai, et dixit "Deo gratias". (5) Et uenierunt per alueum fluminis Sinnae quae dicitur Bandea ad Tumulum Gradi, in quo loco ordinauit Ailbeum sanctum praespiterum, cui indicauit altare mirabile lapideum in monte nepotum Ailelo, quia inter nepotes Ailello erat, et babtitzauit Maneum sanctum, quem ordinauit episcopus Bronus filius Inci seruus Dei, socius Patricii.

20

Venierunt ad campum Glais et in illo posuit celolam magnam, quae sic uocatur Cellula Magna, et in illa reliquit duo barbaros Conleng et Ercleng monachos sibi.

21

(1) Deinde uenit ad Assicum et Bitteum et ad magos qui fuerunt de genere Corcu Chonluain, Hono et Ith fratres. Alter suscepit Patricium et sanctos eius cum gaudio et immolauit sibi domum suam. (2) Et exit ad Imbliuch Hornon, et dixit illi Patricius: "semen tuum erit benedictum et de tuo semine erunt sacerdotes Domini et principes digni in mea elimoysina et tua hereditate", et posuit ibi Assicum et Betheum filium fratris Assici et Cipiam matrem Bethei episcopi.

22

(1) Asicus sanctus episcopus faber aereus erat Patricio et faciebat altaria (et) bibliothicas qua<drata>s faciebat in patinos sancti nostri pro honore Patricii episcopi, et de illis tres patinos quadratos uidi, id est patinum in aeclessia Patricii in Ardd Machae et alterum in aeclessia Alo Find et tertium in aeclessia magna Saeoli super altare Felarti sancti episcopi. (2) Asicus iste fecit profugam in aquilonem regionis ad Montem Lapidis et fuit septem annis in insola quae uocatur Rochuil retro Montem Lapidum; et quaerebant illum monachi sui et inuenierunt eum in conuallibus montanis iuxta laborem artificiorum, et abstraxerunt eum monachi eius et mortuus erat apud illos in disertis montibus, (3) et sepilierunt eum hirRaith Chungai hi Sertib, et dedit rex illi et monachis suis post mortem foenum centum uaccarum cum uitulis suis et bouum uiginti, immolatio aeterna, quia dixit quod non reuerteretur in campum Ai, quia mendacium ab illo dixerunt, (4) et sunt ossa eius in campo Sered hi Rraith Chungi. Monachus Patricii, sed contenderunt eum familia Columbae Cille et familia Airdd Sratha.

23

Patricius uero uenit de fonte Alo Find ad Dumecham nepotum Ailello et fundauit in illo loco aeclessiam quae sic uocatur Senella Cella Dumiche usque hunc diem, in quo reliquit uiros sanctos Macet et Cetgen et Rodanum praespiterum.

24

(1) Et uenit apud se filia felix in perigrinationem nomine Mathona soror Benigni successoris Patricii, quae tenuit pallium apud Patricium et Rodanum: (2) monacha fuit illis et exiit per montem filiorum Ailello et plantauit aeclessiam liberam hi Tamnuch et honorata fuerat a Deo et hominibus et ipsa fecit amicitiam ad reliquias sancti Rodani et successores illius epulabantur ad inuicem.

25

(1) Post haec autem posuerunt episcopos iuxta sanctam eclessiam hi Tamnuch, quos ordinauerunt episcopi Patricii, id est Bronus et Bietheus; (2) non quaerebant aliquid a familia Dumiche nissi amicitiam tantummodo, sed quaerit familia Clono, qui per uim tenent locos Patricii multos post mortalitates nouissimas.

26

(1) Deinde autem uenit sanctus Patricius ad fontem qui dicitur Clebach in lateribus Crochan contra ortum solis ante ortum solis et sederunt iuxta fontem, (2) et ecce duae filiae regis Loiguiri Ethne alba et Fedelm rufa ad fontem more mulierum ad lauandum mane uenierunt et senodum sanctum episcoporum cum Patricio iuxta fontem inuenierunt. (3) Et quocumque essent aut quacumque forma aut quacumque plebe aut quacumque regione non cognouerunt, sed illos uiros side aut deorum terrenorum aut fantassiam estimauerunt, (4) et dixerunt filiae illis: "ubi uos sitis et unde uenistis?". Et dixit Patricius ad illas: "melior erat uos Deo uero nostro confiteri quam de genere nostro interrogare". (5) Dixit filia prima: "quis est deus et ubi est deus et cuius est Deus et ubi habitaculum eius? Si habet filios et filias, aurum et argentum Deus uester? Si uiuus semper, si pulcher, si filium eius nutrierunt multi, si filiae eius carae et pulchrae sunt hominibus mundi? (6) In caelo an in terra est, in aequore, in fluminibus, in montanis, in conuallibus? (7) Dic nobis notitiam eius, quomodo uidebitur, quomodo delegitur, quomodo inuenitur, si in iuuentute, si in senectute inuenitur". (8) Respondens autem sanctus Patricius Spiritu Sancto plenus dixit: "Deus noster Deus omnium hominum, Deus caeli ac terrae, maris et fluminum, Deus solis ac lunae <et> omnium siderum, Deus montium sublimium ualliumque humilium; (9) Deus super caelo et in caelo et sub caelo, habet habitaculum erga caelum et terram et mare et omnia quae sunt in eis; inspirat omnia, uiuificat omnia, superat omnia, sufultat omnia; (10) solis lumen inluminat, lumen noctis et notitias ualat, et fontes fecit in arida terra et insolas in mari siccas et stellas in ministerium maiorum luminum posuit. (11) Filium habet coaeternum sibi, consimilem sibi; non iunior Filius Patri nec Pater Filio senior, et Spiritus Sanctus inflat in eis; non separantur Pater et Filius et Spiritus Sanctus. (12) Ego uero uolo uos regi caelesti coniungere dum filiae regis terreni sitis credere. (13) Et dixerunt filiae <ac> si ex uno ore unoque corde "quomodo credere possimus caelesti regi doce nos dilegentissime, ut uideamus illum facie ad faciem. Indica nobis, et quomodo dixeris nobis faciamus". (14) Et dixit Patricius: "si creditis per babtismum patris et matris iecere peccatum?" Responderunt: "credimus". "Si poenitentiam creditis post peccatum?" "credimus". "Si creditis uitam post mortem? Si creditis resurrectionem in die iudicii?" "credimus". "Si creditis unitatem aeclessiae?" "credimus". (15) Et babtitzatae sunt et candida ueste in capitibus earum. Et postulauerunt uidere faciem Christi, et dixit eis sanctus: "nissi mortem gustaueritis, non potestis uidere faciem Christi, et nissi sacrificium accipietis". (16) Et responderunt: "da nobis sacrificium, ut possimus Filium, nostrum sponsum, uidere", et acciperunt eucharitziam Dei et dormierunt in morte, et posuerunt illas in lectulo uno uestimentis coopertas, et fecerunt ululatum et planctum magnum amici earum. (17) Venit magus Caplit, qui nutriuit alteram, et fleuit, et illi Patricius praedicauit et credidit et capilli capitis eius ablati sunt. (18) Et frater illius uenit Mael et ipse dixit: "frater meus credidit Patricio; sed non ego ita, sed reuertam eum in gentilitatem", et ad Matho<n>um et ad Patricium uerba dura dixit. (19) Et Patricius illi de fide praedicauit et conuertit illum in poenitentiam Dei et ablati sunt capilli capitis illius, id est norma magica in capite uidebatur, airbacc ut dicitur giunnae. De hoc est uerbum quod clarius est omnibus uerbis Scoticis, "similis est Caluus contra Caplit", quia crediderunt in Deo. (20) Et consumpti sunt dies ululationis filiarum regis et sepilierunt eas iuxta fontem Clebach et fecerunt fossam rotundam in similitudinem fertae, quia sic faciebant Scotici homines et gentiles, nobiscum autem relic... uocatur, id est residuae puellarum. (21) Et immolata est fertaDeo et Patricio cum sanctarum ossibus et heredibus eius post se in saecula, et aeclessiam terrenam fecit in eo loco.

27

(1) Deinde autem uenit Patricius ad s... campum Cairetho, id est in Maig Cairetho, et castrametati sunt in eo loco, et fundauerunt aeclessiam in Ardd Licce, quae sic uocatur: Sendomnach, (2) et posuit in illa Coimanum diaconum, sanctum sibi monachum, carum Christo et Patricio puer<um>, et tenuit Patricius Ardd Senlis et posuit filiam in eo sanctam Lalocam et tenuit locum in campo Nento. (3) Et exierunt cum Cethiaco sancto episcopo in suam propriam regionem, quia de genere Ailello eius pater fuit; mater eius erat de genere Sai de regionibus Cenachtae a Domnach Sairigi iuxta domum Liacc Cennani, id est lapidum. (4) Moris erat Cethiaco episcopo s.f.e in loco Curcu Sai in pasca magno; in pasca secundo fiebat in loco Comgellae sanctae super Vadum Duarum Furcarum, id est Dá Loarcc iuxta Cenondas ..., quia Cethiachi monachi dicunt monacham esse Comgella<m> Cethiacho.

28

(1) Relictus est ab illis Iostus diaconus quidam sanctus pene puer pusillus in regione ... et tenuit Fidarti, (2) et dedit illi Patricius libros babtismatis et babtitzauit nepotes Maini, et in senectute sua bona babtitzauit Ceranum filium artificis quando senex ac plenus dierum fuit. (3) Interest autem inter mortem Patricii et Cerani natiuitatem, ut peritissimi numerorum aestimant, centum quadraginta annorum, et babtitzatus est Ceranus ex libro Patricii a diacono Iusto populi in conspectu.

29

(1) Franci uero Patricii exierunt a Patricio uiri fratres quindecim cum sorore una. Nomina quoque uirorum nolo dicere nissi duo principes Bernicius et Hernicius episcopi, et sororis nomen Nitria; (2) et multi loci illis dati sunt, et ignoro nissi unum, in quo est Bassilica Sanctorum, quia indicauit illis Patricius sanctus similitudinem loci et digito indicauit de cacumine Garad, quando uenierunt ad illum ut elegeret illis de locis quos inuenierunt; (3) et fundauit <Cethi>acus aeclessiam Brer Garad. Quaedam filia erat quae ueniret per flumen Succae, et aridi pedes eius ac ficones.

30

(1) Venit uero Patricius ad Selcam, in quo erant aulae filiorum Briuin, cum multitudine episcoporum sanctorum. (2) Castrametati sunt in cacuminibus Selcae et posuerunt ibi stratum et sedem inter lapides, in quibus scripsit manus sua literas, quas hodie conspeximus oculis nostris; (3) et cum illo fuerunt

 

  • Bronus episcopus
  • Sachelus
  • Bronachus praespiter
  • Rodanus
  • Cassanus
  • Brocidius
  • Lommanus frater eius
  • Benignus here Patricii
  • et Benignus frater Cethiaci de genere Ailello, (4) qui tenuit cellolam Benigni inanorto a Patricio <et> a Cethiaco,
  • Felartus episcopus de genere Ailello et soror eius et altera soror quae fuit in insola in Mari Conmaicne, quae sic uocatur: Croch Cuile;

 

(5) et plantauit aeclessiam super stagnum Selcae inscae, et babtitzauit filios Broin.

 

31

(1) Et perrexit ad tramitem Gregirgi et fundauit aeclessiam in Drummai, et fontem fodiuit in...m et non habet flumen in se et de se, sed plenus semper. (2) Patini eius et calix sunt in Cella Adrochtae filiae Talain, et ipsa accipit pallium de manu Patricii; et perrexit ad filios Heric, et fuit in illo loco in quo fiunt mulieres iuxta Vadum Filiorum Heric, (3) et furati sunt equos illius, et maledixit illis dicens: "semen uestrum seruiet semini fratrum uestrorum", quod sic conprobatur. (4) Et reuertebatur in campum Airthic et aeclessiam Senes posuit in eo campo et benedixit locum iTaulich Lapidum.

32

(1) Et exiit ad Drummut Cerrigi et inuenit duo uiros confligentes, filios unius uiri, ad inuicem post mortem patris eorum, qui faber aereus erat de genere Cerrigi Airnen. (2) Noluerunt diuidere hereditatem, et possitum erat lignum contensionis, quod uocatur caam apud gentiles (quod defunctum est in terra more campi), et arripuerunt gladios ancipites extensis manibus percutere frater fratrem pedibus erectis.(3) Cum uero ueniisset illis Patricius uidens de longue quasi modum iugeris, aperuitque os suum et dixit: "tene, Domine pater, posco, manus fratrum, ne faciant malum inter se"; (4) et non potuerunt porregere manum aut collegere, sed fuerunt erecti quasi imagines ligneas, et benedixit eos ac praecipit illis et ait: "facite amicitiam, dum fratres sitis, et quod uobis dixero, facite: sedete".(5) Sederunt sicut Patricius dixit et immolauerunt agrum et bona patris eorum Patricio Deoque caeli; fundauit aeclessiam ibi, et in illo loco est Coonu artifex, frater <Sachelli> episcopi Bassilicae.

33

(1) Perrexit per diserta Cerrigi Airni in campum australem, id est Nairniu, et inuenit Iarnascum sanctum sub ulmo cum filio Locharnach, et scripsit illi elimenta; et fuit apud illum ebdoma siue eo amplius uiris nouem aut duodecim, et plan<tauit ibi> aeclessiam et tenuit illum abbatem, et fuit quidem Spiritu Sancto plenus. (2) Post haec uenit cum Patricio ab Irlochir ab australi <uir> Medbu nomine et legit in Ardd Machae et ordinatus est in eodem loco <et diacon>us fuit Patricio de genere M<ac>hi praespiter bonus et fundauit aeclessiam in Imgoe Mair Cerrigi liberam mon<ach>us in Ardd Machae.

34

(1) Et perrexit Patricius ad fontem quod dicitur Mucno et fecit cellam Senes, quae sic uocatur, et fuit Secundinus solus sub ulmo frondosso separatim, et est signum crucis in eo loco usque in hunc diem. (2) Et uenit per diserta filiorum Endi in ...Aian, in quo erat Lommanus Turrescus. Post multa tempora uenit ... Senmeda filia Endi filii Briuin et accipit pallium de manu Patricii et dedit illi munilia sua et manuales et pediales et brachiola sua quod uocatur aros in Scotica.

35

(1) Et perrexit ad regionem Conmaicnehi Cuil Tolit<h> et posuit in ea aeclessias quadratas, quarum scio unam magnam aeclessiam Ard Uiscon in... cellolam mediam, in qua reliquit sorores Failarti episcopi de genere Ailello <et> aliam cellam Sescin qu... duo barbar... nominibus suis. (2) Et uenit in campum Caeri et castrametati sunt i Cuil Core et plantauit aeclessiam in illo loco et babtitzauit multos.

36

Et exinde exiit ad campum Foimsen et inuenit in illo loco duo fratres, filios uiri nominati Conlaid, Luchte et Derclaid, qui mittebat seruum suum, ut occideret Patricium. . Lucteus autem liberauit eum, cui dixit Patricius: "erunt episcopi et praespiteri de genere tuo, genus autem fratris tui erit maledictum et difficient in breui", et reliquit in illo loco Conanum praespiterum.

37

(1) Et exiit ad fontem Stringille in disertis et fuit super ipso duobus dominicis et exiit ad campum Raithin et exiit ad firu Humail du Achud Fobuir, in quo fiunt episcopi; (2) et uenit ad illum sancta filia, quae pallium tenuit apud Patricium, et ordinauit filium patris illius Senachus et dedit nomen nouum illi .i. est Agnus Dei, et episcopum fecit illum. (3) Et ipse postulauit tres postulationes a Patricio: ut non peccaret sub gradu, et non uocaretur nomen eius super locum, et <quod> deesset de illius aetate super aetatem filii sui ueniret Oingus nomine; cui scripsit Patricius abgitorium in die qua ordinatus est Senachus. (4) Patricius ordinauit aeclessiam in illo loco apud filiam Mathonam nomine et dixit illis: "erunt episcopi boni hic et de semine illorum erunt benedicti in saecula in cathedra hac". Ipsa est Ached Fobuir et missam Patricii acceperunt.

38

(1) Et perrexit Patricius ad montem Egli, ut ieiunaret in illo quadraginta diebus et quadraginta noctibus, Moysaicam tenens disciplinam et Heliacam et Christianam.(2) Et defunctus est auriga illius hi Muiriscc Aigli, hoc est campum inter mare et Aigleum, et sepiliuit illum aurigam Totum Caluum et congregauit lapides erga sepulcrum et dixit: "sit sic in aeternum, et uissitabitur a me in nouissimis diebus". (3) Et exiit Patricius ad cacumina montis super Crochan Aigli et mansit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus, et graues aues fuerunt erga illum et non poterat uidere faciem caeli et terrae et maris <...>. (4) quia Hiberniae sanctis omnibus praeteritis praesentatis futuris Deus dixit: "ascendite, o sancti, super montem qui inminet et altior omnibus montibus qui sunt ad occidentem solis ad benedicendos Hiberniae populos", ut uideret Patricius fructum sui laboris, quia corus sanctorum omnium Hibernensium ad eum uenit ad patrem eorum uissitandum; et plantauit aeclessiam in campo Humail.

39

(1) Et uenit in regiones Corcu Temne ad fontem Sini, in quo babtitzauit milia hominum multa <et> fundauit aeclessias tres. (2) Et uenit ad fontem Findmaige qui dicitur Slan, quia indicatum illi quod honorabant magi fontem et immolauerunt dona ad illum in modum dii. (3) Fons uero quadratus fuit et petra quadrata erat in ore fontis (et ueniebat aqua super petram .i. est per glutinationes) quasi uestigium regale, et dixerunt increduli quod quidam profeta mortuus fecit bibliothicam sibi in aqua sub petra, ut dealbaret ossa sua semper, quia timuit ignis exust<ion>em; quia adorabant fontem in modum dii. (4) Et indicata est Patricio causa adorationis, et ipse zelum Dei habuit de Deo uiuo, et dixit: "non uerum quod dicitis, quod rex aquarum fons erat" (quia dederunt illi nomen "aquarum rex"). (5) Et congregati sunt magi et gentiles regionis illius et multitudo multa nimis ad fontem et Patricius ait illis: "eleuate petram; uideamus quid subest, si ossa an non, quia dico uobis: sub ea ossa hominis non sunt; sed puto aliquid de auro et argento per glutinationem petrarum minime de uestris reprobis immolationibus;" et non potuerunt petram eleuare. (6) Et benedixit Patricius et serui eius petram, et dixit Patricius multitudini: "procul recedite paulisper, ut uideatis uirtutem Dei mei, qui in caelis habitat"; et erectis manibus eleuauit petram ex ore fontis et ponebat illam e regione super ora fontis, et est semper. Et nihil inuenierunt in fonte nissi aquam tantum, et crediderunt Deo summo. (7) Et sedit iuxta lapidem procul quem infixit uir quidam, cui benedixit Patricius, Caeta siue Cata nomine; et babtitzauit illum et dixit illi: "erit semen tuum benedictum in saecula".

(8) Cellola Tog in regionibus Corcu Teimne Patricii fuit; Cainnechus episcopus monachus Patricii fundauit eam.

40

(1) Et uenit sanctus Patricius per campos in regionibus Maicc Hercae in Dichuil et Aurchuil. (2) Et uenit Patricius in Dichuil ad sepulcrum magnum magnitudinis mirae ingentemque longuitudine, quod inuenit familia illius et magno stupore mirabantur pedes traxisse centum uiginti, et dixerunt: "non credimus hoc negotium quod esset homo longuitudinis huius". (3) Et respondit Patricius et dixit: "si uolueritis, uidebitis eum", et dixerunt: "uolumus", et percussit baculo suo lapidem iuxta caput eius et signauit sepulcrum signaculo crucis et dixit: "aperi, Domine, sepulcrum", et aperuit. (4) Et uir surrexit magnus sanus et dixit: "bene sit tibi, o uir sancte, quod suscitasti me etiam una hora a doloribus multis", (4) et ecce fleuit amarissime et dixit: "ambulabo uobiscum"? Dixerunt "non possimus, ut nobiscum ambulaueris, quia non possunt homines uidere faciem tuam prae timore tuo.(6) Sed crede Deo caeli et babtismum Domini accipe, et non reuerteris in locum in quo fiebas; et indica nobis cuius es". (7) "ego sum Macc Maicc Cais Maic Glais, qui fui subulcus Lugir ríg Hirotae. Iugulauit me fianmaicc Maicc Con in regno Coirpri Nioth Fer" (anno centesimo usque hodie). (8) Et babtitzatus est et confessionem Dei fecit et resticuit et positus est iterum in sepulcro suo.

41

(1) Et uenit in Album Campum in regionibus nepotum Maini et inuenit in illo signaculum crucis Christi et duo sepulcra noua, et de curru suo sanctus dixit: "quis est qui sepultus hic"? (2) Et respondit uox de sepulcro: "ecce, sum homo gentilis". Respondit sanctus: "cur iuxta te crux sancta infixa est"? Et iterum respondit: "quia uir qui sepultus est iuxta latus meum, rogauit mater eius ut signum crucis poneretur iuxta sepulcrum filii sui. . <Sed> uir fatuus et insensatus posuit iuxta me. (3) Et exilít Patricius de curru suo et tenuit crucem et euellabat de gentili tumulo et posuit super faciem babtitzati, et ascendit super currum et orauit Deum taciter. (4) Cum dixisset "libera nos a malo", dixit illi auriga illius: "quid", auriga illius inquit, "cur appellasti gentilem non babtitzatum uirum? [Cf. ed. by E. Gwynn, p. LVII, adn. 1.]Quia ingemesco uirum sine babtismo. Melior erat apud Deum illum benedicere uice babtismatis et effundere aquam babtismi super sepulcrum mortui". Et non respondit illi; puto enim ideo eum reliquit, quia Deus eum saluare noluit. Redeamus ad historiam nostram.

42

(1) Per Muadam uero uenit, et ecce audierunt magi filiorum Amolngid quod sanctus uir uenisset super eos in suas regiones proprias. (2) Congregata est multitudo nimia magorum ad primum magum Recradum nomine, qui uoluit sanctum occidere Patricium, et uenit ad illos cum nouem magis induti<s> uestibus albis cum hoste magico;(3) et uiderunt illum procul Patricius et Endeus filius Amolngid et Conallus Endi filius, quando babtitzauit Patricius multitudinem nimiam, cumque uidisset Endeus, surrexit <et> arripuit arma, ut magos repelleret, quia ab illis erant magi trans riolum aquae nimium quasi <...> milia passum.(4) Missit autem Patricius Conallum filium Endi in obuiam magis, ut cognouissent illum, ne alium occiderent, et stetit iuxta magum filius in signum. (5) Et ecce uir sanctus surrexit Patricius et eleuauit manum sinistram Deo caeli et maledixit magum, et cecidit mortuus in medio magorum eius, (6) et exustus est ante faciem omnium in uindictae signum. Et dispersus est uulgus in totum campum Domnon, cum uiderunt omnes homines hoc miraculum, et babtitzauit multos in illa die; (7) et ordinauit Mucneum sanctum, fratrem Ceth<i>achi, et dedit illi libros legis septem, quos reliquit post se Macc Erce filio Maic Dregin. Et fundauit aeclessiam super siluam Fochluth, in qua sunt ossa sancta Mucnoi episcopi, quia Deus dixit illi ut legem relinqueret et episcopos ordinaret ibi et praespiteros et diaconos in illa regione, et benedixit Amolngid filium Fergussum, fratrem Endi, quia in agro ipsius uirtutem fecit.

43

(1) Et ecce quidam uir uenit ad illos nomine Macc Dregin cum filiis septem gentilibus et postulauit babtismum Dei a Patricio, et benedixit illum cum filiis et elegit unum filium ex ipsis, cui nomen erat Macc Ercae, et scripsit elementa et benedixit eum benedictione praespiteri. (2) Et dixit pater filii: "tedibit me, si tecum exierit filius meus", et ait Patricius: "non erit ita, sed illum Brono filio Icni commendabo et Olcano". (3) Extendit manum et indicauit ei locum in quo sunt ossa eius procul et digito suo signauit locum et crucem posuit ibi; et ecce duae filiae uenierunt ad Patricium et acciperunt pallium de manu eius, et benedixit illis locum super siluam Fochlithi.

44

(1) Et ecce Patricius perrexit ad agrum quod dicitur Foirrgea filiorum Amolngid ad diuidendum inter filios Amolngid et fecit ibi aeclessiam terrenam de humo quadratam, quia non prope erat silua. (2) Et portauerunt ad illum mulierem infirmam habentem in utero infantem, et babtitzauit filium in utero matris (aqua babtismi filii ipsa est aqua commonis mulieris), et sepilierunt eam in cacuminibus aeclessiae desuper, et est sedes ipsius sancti iuxta aeclessiam usque in praesentem diem; et aedificauit aeclessiam quandam apud familiam in sinu maris .i. est Ros filiorum Caitni.

45

(1) Et reuersus est ad flumen Muaide de Uertrige in Bertrigam et eleuauit ibi lapidem in signaculum crucis Christi et dixit: "ecce hic inuenietur aqua in nouissimis diebus et habitabitur a me", (2) et fundauit aeclessiam iuxta fossam Rigbairt; et uenit in Muiriscsam apud Bronum filium Icni et benedixit filium, qui est Macc Rime episcopus, et scripserunt elimenta illi et Muirethacho episcopo, qui fuit super flumen Bratho. (3) Et uenierunt trans litus Authuili in fines Irai Patricius et Broonus et cum illis filius Ercae filii Dregin ad campum .i. est Ros Dregnige, in quo loco est cassulus Brooni,(4) et sedens ibi cecidit Patricii dens, et dedit dentem Brono suo in reliquias. Et dixit: "ecce mare ieciet nos de hoc loco in nouissimis temporibus, et exibitis ad flumen Slicichae ad siluam".

46

(1) Et exiit trans montem filiorum Ailello et fundauit aeclessiam ibi .i. Tamnach et Echenach et Cell Angle et Cell Senchuae. (2) Et exiit ad regiones Callrigi Tre Maige et fecit aeclessiam iuxta Druim Leas, et babtitzauit multos, et erexit <se> ad campum Ailmaige et fundauit aeclessiam ibi .i. Domnach Ailmaige, quia Patricius illic mansit tribus diebus et tribus noctibus. (3) Et perrexit ad campum Aine et posuit aeclessiam ibi, et uersus est Euoi et in campum Cetni. (4) Et maledixit flumen quod dicitur Niger, quia postulauit et nihil illi piscium dabant sancto; Drobai<s>cum autem benedixit, in quo tenentur magni pisces siue piscium genus effectum est. Flumen Drobaisco non habuit ante pisces, sed postea piscatoribus fructum dat. (5) Et maledixit aliis fluminibus .i. est flumini Oingae et Saele, quia dimersi sunt duo pueri de pueris Patricii in Saeli, quapropter hoc factum in commemorationem uirtutis.

47

(1) Etiam intrauit in campum Sereth trans amnem inter Es Ruaid et mare, et fundauit aeclessiam hirRaith Argi et castrametatus est in campo Sereth.(2) Et inuenit quendam uirum bonum de genere Lathron et babtitzauit eum et filium tenerum cum eo, qui dicebatur Hinu uel Ineus, quia posuit illum pater in fana super collum eius, quia natus est in uia cum patre de monte ueniens; et babtitzauit Patricius filium et scripsit illi abgitorium et benedixit eum benedictione episcopi; qui postea retenuit Assicum sanctum cum monachis suis in Ard Roissen, id est hirRaith Congi in campo Sereth in tempore regum Fergusso et Fothuid. (3) Et fundauit aeclessiam in campo Latrain et aeclessiam magnam Sirdrommo, quam tenuit familia Daminse in Doburbur. Et perrexit for bernas filiorum Conill in campo Itho et fundauit ibi aeclessiam magnam. (4) Et exiit ad campum Tochuir et fecit aeclessiam ibi, et in quo loco quidam episcopus uenit de genere Corcu Theimne ad eum de cellola Toch in regione Temenrigi i Ceru contra solis occassum, episcopus cum sorore una, monachi Patricii, et est locus eorum cum familia Clono et ingemescunt uiri loci illius.

48

(1) Peruenit Patricius per Sinonam tribus uicibus et septem annos conpleuit in occidentali plaga, et de campo Tochuir uenit in Dulo Ocheni et fecit septem aeclessias ibi.(2) Et uenit in Ardd Sratho et Macc Ercae episcopum ordinauit, et exiit in Ardd Eolorgg et Ailgi et Lee Benndrigi; et perrexit trans flumen Bandae et benedixit locum in quo est cellola Cuile Raithin in Eilniu, in quo fuit episcopus;(3) et fecit alias cellas multas in Eilniu, et per Buas fluium foramen pertulit et in Duin Sebuirgi sedit supra petram, quae petra Patricii usque nunc, et ordinauit ibi Olcanum sanctum episcopum, quem nutriuit Patricius et dedit illi partem de reliquiis Petri et Pauli et aliorum, et uelum quod custodiuit reliquias; et reuersus est in campum Elni et fecit multas aeclessias quas Coindiri habent.

49

(1) Ascendit autem ad montem Miss Boonrigi, quia nutriuit ibi filium Milcon maccu Buain, Gosacht nomine, et filias duas eiusdem uiri, quando erat in seruitute septem annorum, et docuit illos in taciturnitate cum iuramento pro timore magi. (2) Sed alia nocte uidit magus Miliucc scintellas de ore Succeti fatui ignitas ascendentes in labia filii sui, et inflammatum est totum corpus filii sui, et de ore filii sui in ora sororum eius. (3) "Cur", inquit, "o serue, malum fecisti filio meo in nocte quae praeteriit"? Respondit Succetus: "Domine mi, quid uidisti"? "os filii mei replisti igne et filius meus labia filiarum repleuit et consumpti sunt omnes in cinerem et cinis eorum uiuificauit multos et quasi aues uolauerunt tecum et euomerunt uitalia sua frustra".(4) Respondit Succetus: "frustra uere euomerunt, id est domum magicam, quia dedi in ora eorum uerba Dei mei excelsi".

50

(1) Et exiit ad montem Scirte ad locum petrae, super quam uidit anguelum Domini stantem, et uestigium pedis illius usque nunc pene adest, cum ascendisset in caelum pedibus extensis de monte ad montem, dixitque: "ecce nauis tua parata est, surge et ambula".(2) Venit uero sanctus per Doim in regiones Tuirtri ad Collunt Patricii et babtitzauit filios Tuirtri. Relicta Machia uenit in Maugdornu et ordinauit Victoricum Machinensem episcopum et aeclessiam ibi magnam fundauit; et perrexit ad Loiguireum et Conallum filios Neill.

51

(1) Finito autem circulo exiit et fecit aeclessiam Iustano praespitero iuxta Bile Torten, quae est apud familiam Airdd Breccain, et fecit alteram hi Tortena orientali, in qua gens o Thig Cirpani, sed libera semper. (2) Et perrexit ad fines Laginensium ad Druimm Hurchaille et posuit ibi Domum Martirum, quae sic uocatur, quae sita est super uiam magnam in ualle et est hic petra Patricii in uia.(3) Exiit ad campum Lifi et posuit ibi aeclessiam et ordinauit Auxilium puerum Patricii exorcistam et Eserninum et Mactaleum in cellola Cuilinn. (4) Ordinauit Feccum album i Sleibti, et babtitzauit filios Dunlinge et erexit se per Belut Gabrain et fundauit aeclessiam hirRoigniu Martorthige et babtitzauit filios Nioth Fruich itír Mumae super Petram Coithrigi hiCaissiul.

 

 

“Copyright in this edition remains the property of the School of Celtic Studies (Dublin Institute for Advanced Studies)”